Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Profectus Buda durissimo tempore anni maximo labore iter fecit.[ERROR: no reftable 1:] Niuem enim altissimam discutere multis in locis glaciemque dolabris cedere, quo uiam aperiret, miles cogebatur.[ERROR: no reftable 2:] Agriam tandem, ad quam urbem Alberthus castra habebat, peruenit, multis iumentis teneriorisque aetatis armigeris in itinere ui frigoris amissis. Alberthus fratris aduentu cognito animaduertensque praelio esse cum Hungaris decertandum, praesidia, quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti 71 impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi,[ERROR: no reftable 3:] diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an

-- 62 --

pietate impulsus incertum ― ante quam aciem instrueret praecatus erat, ut auferretur[ERROR: no reftable 4:] a se certaminis necessitas, atque citra sanguinem controuersia finiretur.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.