Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Wladislauus tandem sex millibus Boƫmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.