Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci 64 imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis[ERROR: no reftable 1:] in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa Albam Regiam[ERROR: no reftable 2:] - quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.