Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iam potitus erat Vesprimio Alemanus, cum ei nuntiatur quosdam equites Hungaros,
qui castellum a Paulo Cinisio in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant
(Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei
audaciam Hungaris, ut fit, addente. Etenim quosdam carros, queis illÄ™ gentes onera
portare solent, procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis
et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in
praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis
abirent.

|