Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem,[ERROR: no reftable 1:] Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.