Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Igitur cum
Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire 46 solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed
priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra
muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae
templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum
selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert. Princeps senatus, quem uulgo
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.