Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.