Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum
esset, equidem omni laude hoc tui animi[ERROR: no reftable 1:]
propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt.
Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate
materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci
uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest,
cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi.[ERROR: no reftable 2:]
At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia
opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentiÄ™. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est,
statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitÄ™ perfectius
quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem.
Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum
uitae sortiti sunt.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|