Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum
frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum
Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco
haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret.
Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat.
Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs
se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid
tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum
laturum.

|