Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit. Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio:
Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit:
Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae
tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare,
quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam
caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud,
ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est
[ERROR: no reftable 1:]
celebris tua in Deum pietas ac
religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque
omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre
ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me
non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat.
Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo.
Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris,
maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est
aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non tradiderit, qui diuitiis, et ista
mortalium non abutatur beatitudine? Est enim difficile rebus prospere fluentibus mentem
hominis 41 de statu nihil immutari. Quippe opes illecebrae sunt uoluptatum, quae quidem tunc facillime sedantur, quum deest his indulgendi facultas, propterea quod ita furtim sensibus nostris sese insinuant atque illabuntur, ut tum maxime libeant, quum
blanditiis suis rationem oppugnant, inflammantes uidelicet animi cupiditates ad explenda ea, in quae sensus nostros insidiosa captos dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum
admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi
lumen extinguunt. Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis
exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis
receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime
subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est.[ERROR: no reftable 1:]
Quis namque eo proficisci magnopere contendit,
quo aditu prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando,
neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de
uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito
praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et
aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum
duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis
causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare,
atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non ergo desero te, Vuladislaue, nec regiam tuam mihi quidem gratissimam fugio, sed
quo reliquum uitae meae in portum aliquando delatus securior peragam, ad quietiorem
stationem me confero.[ERROR: no reftable 1:]
Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer
rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam,
quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum
admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus,
externi hominis 42 dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum laturum.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.