Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, 36 oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis familiaritate Thomae Herdonii, qui in cardinalem adscitus fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.