Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Peruastata igitur Agriensi regione Casouiam uersus, nobilem ac fere liberam
Hungariae urbem, mouit: quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones,
gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad
oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si
coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui
fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus
terror hostium aduentu incidit, ut ni Boƫmus quidam longe inter regios purpuratos
clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante
52 portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore
torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis
disponere occurrebat.

|