Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo inuidia,[ERROR: no reftable 1:] antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.