Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nec prudentem uirum fefellisset opinio, ni in comitiis de rege Boemorum
Vuladislauo, Alberti fratre germano, uiro magna moderati regis fama, mentio fuisset
facta. Plerumque enim ignauia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est,
assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis
Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente
Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis
praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos
famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam.
Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum
regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream
Casimirum, illius gentis regem accessit, nulla magis alia re fretus quam si causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. 16 Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum
erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo,
utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|