Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Stephani Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis.
At Stephanus Bather,
ut erat imperandi cupidissimus, ratus praefecturae, quam gerebat, maiestate se quoque
fauorem sibi hominum conciliaturum, priusquam regnum Hungariae ab externis peteretur, quod quidem propediem fore, ut euenit, suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset
persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem
unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum
animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et
quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione
- ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem
Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut
supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua
fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret.
Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem
ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque
iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens regnum
Hungariae aduenae cessurum,
Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur,
cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi
-- 13 --
duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui
generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro
monstro esset habitum ursini capitis animal, 13 cui caetera membra leonis essent?
Abhorret[ERROR: no reftable 1:] enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate.
Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris
externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem,[ERROR: no reftable 2:]
et quem,
quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine
dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui
semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab
ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum
multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem
suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus
uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret?
Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam
alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam
Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum
aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę
quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet
ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non
[ERROR: no reftable 1:]
praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum,
domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi
Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic
muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam
urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus
pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum
esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo
laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, 14 cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena
principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue
id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni
subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem,
nedum imperio dignos putant.
-- 14 --
Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque
moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace
gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena
sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna
rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos
oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii
causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum
regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam
Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius
intersecat, Scithiae uero Asiaticae paulo ante incolę, ab his qui simul industriae nostrae,
simul uirtuti inuident[ERROR: no reftable 1:]
, appellamur.
Et certe quisque uicinorum regum in petitione regni praeteritus iustam belli causam
pretendet, eo quod nemo illorum non ad se aeque ius regni Hungarici pertinere arbitrabitur, si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet,
et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis
locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo
extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non
modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem
[ERROR: no reftable 1:]
quenquam uel longissima attingit cognatione?
Atque ut iam finem 15 dicendi faciam,[ERROR: no reftable 1:]
cui rursus ex hostibus nostris, si sententiam meam comprobaueritis, maximum non iniciemus metum? Neque enim fiducia nostra
in creando indigena rege parum finitimorum animos a belli deterrebit cogitatione, utpote
queis eo facto demonstrabimus nec in Hungaria uiros deesse imperio dignos, et cum
Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint,
utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum
facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti
humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre
dubitabitis.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|