Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Caeterum licet multae, ut dictum est, nationes regnum Hungariae incolant, sola tamen Hungarorum nobilitas, una cum pontificibus suis, qui apud eos summum obtinent locum, ius ferendi suffragii in conuentibus habet. Hi autem apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.