Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in expeditionem proficiscebantur. Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt, sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma protulerunt, ubi nunc quoque magnum amplectuntur imperium sedemque regni urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam uocant, ad Rha sitam habent. Flumen autem Rha aquarum spatio caeteros Scythiae amnes uincens in mare Hyrcanum euehitur. Slaueni autem Rhaxanorum ac Gothorum, ut dictum est, progenies anno a Christi natali die circiter sexingentesimo Illyricum inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis

-- 12 --

a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam LatinÄ™ linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore RhacusanÄ™ matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa forte succensent, eas per contumeliam Gothas appellant.[ERROR: no reftable 1:]

12
Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.