Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis
Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae sue delegerat ― constructa est, uexillisque regiis ibidem de more affixis, Albensis antistes aram sub eadem testudine erectam rem
diuinam acturus ascendit. Absoluta re diuina episcopus Nuceranus, qui nomine
Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non
ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis,
quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem
praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi
dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium
Christiani propalam obire nequiuerit.

|