Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria inter se consultant, utpote quae parta fuerat magno impendio ac sanguine Hungarorum. Stephano igitur Sepusiensium principi, qui tunc Viannensibus praeerat, magistratum prorogant, pecuniam in stipendium militum decernunt, atque quamprimum milites scribi[ERROR: no reftable 1:] iubent. His decretis regis corpus, quod iam amicorum torpore, ut in tali fit casu, nondum curatum grauem odorem emittebat, Albam, ueterem regum sedem, ad sepeliendum defferri iubent. Budam mox petunt, Matthiaeque filio atque uxore in regias aedes deductis communi principum consilio comitia regi creando uniuersae nobilitati indicunt, uti Hungarorum mos est, cum rex absque liberis iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt.

-- 8 --

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.