Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Post mortem regis
Alberthi, qui Sigismundo Augusto gener adscitus in regnum Hungarorum successit,
Hungari infantulo eius filio Ladislauo Posthumo Vuladislauum Iagelae filium,
Polonorum regem, patruum illius Vuladislaui, ad quem Matthia Coruino mortuo regnum delatum est, haud sane satis honeste, si ius gentium respicias, superinduxere, tametsi illo tempore non tam iniquum hoc uideri potuit quam neccessarium, regno et ciuili
discordia amisso principe laborante, et ab externis hostibus, Turcis maxime, gente
immani, uexato. Neque enim regnum latissime patens tutum reddi potuit sine rege, qui
et auctoritate, qua quidem pueri carent, ciues suos in offitio contineret, et externam uim
armis propulsaret, quum regno potius sit in communi periculo quam regi consulendum,
quandoquidem reges ipsi tutandis populis constituuntur. Mater uero pueri indignitate rei
permota, diademate sublato, quod Hungarorum regibus cum creantur imponi solet, ad
Fridericum Caesarem sese confert, diademaque una cum filio imperatoris fidei
committit.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|