Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat, ac hostem inuadere iubet,[ERROR: no reftable 1:] clamitans aequum esse Hungaros pro sacro diademate, quod non priuatus quispiam ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.