Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne
in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant[ERROR: no reftable 1:]
- tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam
et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si
hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta patefieret,[ERROR: no reftable 2:]
quo cumulatum
argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent,
tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat,
quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata.

|