Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Per idem tempus inter filium regis Matthiae reginamque, quo citius domus Chugniadis familiae statuta humanarum rerum uolubilitate ruinae destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit,[ERROR: no reftable 1:] hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.