Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut ex illius uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boƫmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando

-- 20 --

quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones[ERROR: no reftable 1:] accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus praetermiserint. Est enim proculdubio neffarius latro, qui de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.