Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nempe ac
si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque
commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat
cognoscendÄ™ studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione
capimur)[ERROR: no reftable 1:]
aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant,
rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae
et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc,
quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus.
Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus,
quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|