Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque

-- 282 --

templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem [ERROR: no reftable 1:] , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue inde submouere, praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.