Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum,[ERROR: no reftable 1:] nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis nondum obliterata memoria erat bellorum, quae Hungari tum duce Iano Chugniade, tum Matthia rege, eius filio, cum Turcis gesserant. Sed quum Salomon per exploratores, ut demonstratum est, satis comperisset Hungaros haudquaquam eum exercitum contraxisse, qui suis copiis opponi posset, pontem spreta inani religione extemplo refici

-- 279 --

imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur.[ERROR: no reftable 2:] Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit,[ERROR: no reftable 3:] trabibusque de naui 334 in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus citra noxam attoleret. Opere effecto maiorem partem exercitus traduxit, atque agmine celeriter acto ad Sumonium, qua ea urbs haud procul a Sauo in ripa Danubii sita Taurunum oppidum prospectat, castris positis consedit, dato negocio ducibus, quos cis Sauum reliquerat, uti Taurunum pluribus ex partibus tormentis peterent.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.