Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti
obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum
Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob
propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese
tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de
Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit
rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem
Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud
Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit
concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum
discordia imperium auxisse.

|