Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae, nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio, ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus 297 mobili ingenio et seditiosum,[ERROR: no reftable 1:] aliquando Selyni possent opponere, et eodem exemplo, quo Selynes parentem sede regia deturbasset, ipsum fratris filius de regno eiceret. Is autem adolescens patre a Selyne necato

-- 248 --

confugerat ad Ismahelem, a quo benigne exceptus liberaliter magnoque cum honore habebatur, data ei filia in matrimonium.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.