Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret,
quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui Sepusiensem
supra modum crescere nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in
confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret,[ERROR: no reftable 1:]
uelle sese de summis rebus ad
utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo
Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et
Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic
colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset;
sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a
Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu 289 superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus
parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est.
Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia Vuladislauus, filia, quae uni ex
Maximiliani nepotibus desponsanda esset, potius in potestatem Maximiliani quam
Sigismundi fratris tradita, eo quod Sigismundus sororem Sepusiensis, qui, ut dictum est,
regi suspectus erat, in matrimonio habebat, in Hungariam regressus est, paucisque post
mensibus Budae moritur. Qui profecto praeterquam quod regiam prolem Hungaris ac
Boemis ex se genitam reliquit, uilissimum regem egit, eo maxime, quod uisus est nulla
prorsus gloriae cupidine duci, quum proprium regum sit omnia ad gloriam referre.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|