Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quis hoc ferat, cui aliquid humanae inest mentis, nihil nobilibus neque prosperi neque aduersi euenire posse, quod uobis aliquam non afferat calamitatem? Si illi diem festum celebratumque agunt, uobis luctum indicunt tributum exigendo, quo habeant pecuniam in luxum absumendam. Si ipsi lugent, funusue ducunt, uestris impensis exequias faciunt, uobisque ueras lachrymas eliciunt; neque liberalitate, neque magnificentia, maximis atque gratissimis uirtutibus, scelesti homines sine uestra pernicie utuntur. Si uero pecuniae, cuius mortales auidissimi sunt, student, de uestro rapiendo arcas suas replent, uestrisque spoliis magni atque opulenti incedunt, laudem maximam inter suos ferentes, qui plura colonis suis per nefas ademerunt. Quousque haec tam indigna patiemini, uiri Hungari? Ideone uos Attila, rex ille clarissimus et uictor Europae, ab Hyperboreis montibus eduxit, ut paucorum superbiae ludibrio essetis, ut seruitute et erumnis uestris auarissimis hominum opes ac nobilitas quaereretur, ut scelestissimis ciuium uestrorum magistratus, imperia, sacerdotia paterent, uobis uero ne libertatis quidem [ERROR: no reftable 1:] unquam spes, nedum honoris locus ullus esset?

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.