Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum quum nihil aeque
hominum animos disiungat ac ordinum diuersitas, sub ipsam fere Maximiliani ac
Venetorum pacem exorta est in Hungaria inter plebeios et nobiles non modo discordia,
uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum
cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio
eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut
supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum
equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur.
Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque
in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos finit: nam
quicquid agri in medio iacet cultoribus uacuum solitudo obtinet. Hungari, qui in praesidio Tauruni oppidi erant, conspicati Turcas extemplo conscensis equis obuiam illis
eunt, uestis maxime et equorum Turcaicorum cupidine incitati. Et quum, ut fit, concursando leue inter se certamen aederent, quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae
281 Hungaricae nomine compellans, Quid, inquit, frustra nulloque proposito praemio
inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto et per bellum continuum
cultoribus destituto maneat praeda? Quin potius, quando ex populationibus emolumentum nequit aquiri, gloria[ERROR: no reftable 1:]
bellicae uirtutis quaeratur? Quare si quis uestrum, Hungari,
laudis studiosior est et animi fidens, prodeat in medium ac mecum singulari certamine
congrediatur.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|