Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium,
Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum 278 hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam inferrent, tentarunt rem
consilio peragere, alias aduersus huius adolescentis parentem satis prospere inito. Itaque
hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium regi Francorum
traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt.
Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido
erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et
quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi
coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni
ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga
Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|