Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi nunquam quieturam, Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto exercitu ex Turcaicis copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coƫgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium,

-- 261 --

ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit: alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum fuisse, nisi rumor inter Caƫrenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio, Turcamque Aegypto relicta abiturum.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.