Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tandem quum aliquandiu de rege constituendo consultassent, decernunt regem
Achimathem, satrapem Amysinum, moderati ac iusti regis indole apud Turcas celebrem.
Caeterum quo sine tumultu ex Amyso Constantinopolim Achimathes deduci posset,
praetextu Sophiacae expeditionis mittitur in Asiam cum parte regii exercitus Halis
quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos
conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem,
propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari
250 sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam Helisophia,
Machomethis genero, denominati sunt, qui quidem inter caeteros Machomethanarum
legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges uani, assimilatione sanctissimorum uirorum, qui Christi euangelium conscripsere, literis mandarunt,
quas sane Machomethes, uaferrimus hominum, quo rudem literarum gentem in suam
sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac
Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed
ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine
Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed
Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni
faciunt. Inde ritus,[ERROR: no reftable 1:]
ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates
intercedunt.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|