Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Itaque utraque ex parte clamore sublato,[ERROR: no reftable 1:]
acerrimum primo concursu accenditur
certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non
admodum incommodus.[ERROR: no reftable 2:]
Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod
Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non
sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam
fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex
urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna
Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius,
ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat,
uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus
profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum
grauius consultum est.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|