Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem
profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat
societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma
esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste
ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe, inquit, confestim regi
tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam
Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum
esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut
mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|