Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irÄ™, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta imperanti non pareat, quum ille ei, qui decreto eius non stetit, rebus diuinis possit interdicere? Quae poena sane grauissima est: nempe cui ita est interdictum, numero impiorum ac sceleratorum habetur.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.