Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante dictum est, summa etiam imperii tradita erat. Patauina urbs ad Meduacum amnem posita quinque et uiginti millia passuum a mari abest, tribus fossis a Venetis perductis cingitur, quae aqua ex proximo[ERROR: no reftable 1:] flumine campestribus locis deriuata, completae sunt. Vnde non solum militum praesidio, sed etiam opere Patauium egregie emunitum erat. Itaque Maximilianus, quum duos menses oppugnanda urbe frustra absumpsisset ― nihil enim dignum dictu egit ― dato documento nomen caesareum sine uiribus inane esse, a militibus inopia stipendii pene desertus in Alemaniam est reuersus.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.