Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Igitur explorato Liuiani consilio in locum aequiorem castra transfert, atque hostem ex improuiso dimicare coegit. Instructa utraque acie Liuianus cum pedite Italico, qui sane hac tempestate imbellis est, et leuis armaturae externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris 237 in exercitu Gallico erat,[ERROR: no reftable 1:] impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis.[ERROR: no reftable 2:] Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.