Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit,[ERROR: no reftable 1:] qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium, Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.