Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Senatus Veneti princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius
accessisset, satis gnarus, quibus cum mandatis mitteretur, consuluerat senatum, quid regi
esset respondendum. Itaque uultu ita composito, ut nullam animi formidinem prae se
ferre uideretur, Gallo hunc in modum ex senatus sententia paucis respondisse dicitur:
quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari
Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse, et ob solam
suspitionem tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe
sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se
regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis potentissimam.

|