Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum[ERROR: no reftable 1:] per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter

-- 197 --

235 socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt:

Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid locorum ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros, quascunque urbes Philippus Vicecomes, Mediolanensium dux, tenuit, imperio Mediolanensi reddatis.
Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.