Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur.

Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim[ERROR: no reftable 1:] maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam diuturnamque militiam detrectarent, nec essent in se bene animati, conscribit ad fratrem literas nomine Achimatis Cossicii Dalmatae, purpuratorum suorum nobilissimi, ratus fratrem dolum haud percepturum, eo quod Cossicio cum Achimathe Othomano uiuente Bazethe necessitudinem intercessisse satis constabat. Ad hoc quum Cossicius esset, ut[ERROR: no reftable 2:] plęrique nobiles, ingenii simplicitate satis notus, regulum eius literis facile crediturum putauit. 274 Literarum autem hanc sententiam fuisse memorant:

-- 229 --

Achimathes Cossicius regi Achimathi Othomano salutem.

Aduersarium tuum patriam sedem occupare iccirco Deus uidetur permisisse, quo et ille grauiore lapsu, acerbiores pro flagitiis suis poenas lueret, et tu dignitatem tuam ac patrium regnum, a quo modestia ac pietate in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox recuperares. Itaque non posses a Deo nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem et clementiam distaret. Haec immanis bellua, fratris, amicorum ac propinquorum caede efferata, ita occursu uisuque terribilis effecta est, ut omnes existiment Turcarum nihil interesse, utrum sub hoc rege uiuant, an pestilentia et quotidianis funeribus absumantur. Scito igitur, si copias tuas Prusam admoueris, Selynem a suis relictum iri, teque omnes in patria sede, prout dignus es, eo fastigio collocaturos. Et quia nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis.

Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus extemplo mouit. Quem ubi Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset, Mussias, quem captum atque in amicorum numerum recoeptum ab Achimathe supra demonstrauimus, cum tribus aliis insignibus uiris, equis admissis auersisque transfugarum ritu lancearum cuspidibus ad Selynem transfugiunt, eo consilio repentene capto, an ex composito, parum comperii. Transfugae ab Selyne benigne excępti monent, iubeat suos clamorem tollere, pugnamque confestim inire, affirmantes nihil roboris 275 esse in Achimathis exercitu, utpote qui speraret ipsum destitutum iri a suis. Quod ubi Achimathes Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur;[ERROR: no reftable 1:] pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti.

Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis ueste permutat; quam dum induit, a Cialapia Ducagino, hostilis

-- 230 --

turmae praefecto, agnitus uiuus capitur. Animo per desidiam corrupto nulla uis inerat, qua percussorem euitaret, seque, ut regem decebat, ad uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno arbitrio, quod apud ethnicos turpissimum est, spiritus eius unquam pependisse diceretur. Nisi forte flagitiosum putauit, quod et Christiani existimant, legibusque recte prohibitum est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non esse, inquit, opus colloquio attribuatur illi digna regis filio satrapaea. Id enim signum illius necandi conuenerat. Quibus negocium interficiendi eum datum erat, paulum a conspectu fraterno abductum neruo ex arcu proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est. Ita Achimathes Othomanus periit, quem pater non solum dignum imperio iudicauerat, sed etiam omnibus liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.