Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra
Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae
nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac
tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum
uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius
gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere
aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis
artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est.
Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis
regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|