Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sinonem a Baiazethe ad colloquium missum aggreditur et fugat; mox tamen ipse a Baiazethis exercitu uincitur.

Igitur Selynes spei plenus patrem Constantinopolim uersus, ut dictum est, iter habentem sequi coepit, uestigiis eius ita insistens, ut ubi pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur, [ERROR: no reftable 1:] transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram.[ERROR: no reftable 2:] Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos.

Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore[ERROR: no reftable 1:] - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis

-- 219 --

consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, 262 coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre,[ERROR: no reftable 2:] ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex captiuis mulieribus nascitur, simul ac regi filius suscipitur, extemplo procul a conspectu patrio ablegatur, nec ei licet unquam patrem adire, aut attributae satrapeae finibus excedere.

Quod ubi Bazethes animaduertit, ira accensus iubet carpenti, quo uehebatur, uelum amoueri, ducesque ac purpuratos propere conuenire. Ibi ministrorum adminiculo pedibus sese excępit[ERROR: no reftable 1:] et uoce ob ualetudinem tenui ac subdeficienti,[ERROR: no reftable 2:] uix proximis exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis[ERROR: no reftable 3:] accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret.

Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit.[ERROR: no reftable 1:] Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui quidem tubarum sonitu tympanorumque pulsu confusus multo terribilior auribus accedebat, equisque admissis ruunt in Selynem. Quibus quum ille impigre occurisset, ita eorum impetum sustinuit, ut aliquandiu neutro sit pugna inclinata.[ERROR: no reftable 2:] Tandem equites regii, adiunctis sibi turmis, quae ex nobilibus adolescentibus confectae regem semper

-- 220 --

comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― 263 aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara magnitudine conspicuum) proximos percunctatum esse, quisnam esset ille tam paululus homo, qui tantopere certamen accenderet. Neque enim filii faciem noscitabat, atque ut cognouit filium esse, iniecta sibi admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maxime magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.