Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus non respondisset, effugium, ut dictum est, ad Hungaros pateret, et a regni sede haud procul abesset,[ERROR: no reftable 1:] ne fratrum quispiam Constantinopolim se procul agente occuparet ― animum ad arma patri inferenda prauo quidem ac impio consilio, sed quod tandem, ut plerunque fit, fortuna haud auersata est, adiecit.[ERROR: no reftable 2:] Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.