Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset
admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere
simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset,
nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo
Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non
accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem
literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae
indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec
ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se
fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget
in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus
imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a
Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes
Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem
dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem
Turcaici 255 imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt,
Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se
e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse
omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui
sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel
leui intercedente offensa capere solent.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|