Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit,
licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus
sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta.[ERROR: no reftable 1:]
Quibus
suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde
Istri ostia[ERROR: no reftable 2:]
praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit.
Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in
Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem
Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire
liceret. Bazethes enim metu terrÄ™ motus aliquot ante mensibus e Bizantio
Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam,
secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse:
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|