Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem

-- 196 --

apud omnes Christianos sanctam Venetis ludibrio esse. Horum contemptus caue ne latius emanet, neue a Romano pontifice ad reges facili descensu perueniat. Et profecto persuasum habent Veneti regum maiestatem in uulgus redigi posse, atque etiam ad ima praecipitari. Igitur nefandis illorum consiliis mature occurrendum est, suis ipsorum cladibus aequo iure cum caeteris mercatoribus uiuere docendi sunt,[ERROR: no reftable 1:] sub legibus, sub regum imperio tenendi.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.